- ITALIA
- I.ITALIAapud vetustissimos Scriptores, Brutiorum proprie regio est, quam Phoenices dixêre Itariam, quasi Piceariam, propter picis copiam praestantiamque, ut Bochart, erudite demonstrat. Vide eum Parte prior. l. 2. c. 26. ut et quae dicta suo loco.II.ITALIAregio Europae nobilissima, terra olim fuit omnium terrarum alumna simul et parens: divinâprovidentiâ electa, quae sparsa congregaret imperia, ritusque molliret; et tot populorum discordes ferasque linguas, sermonis commercio, contraheret ad colloquia, et humanitatem homini daret; breviterque una cunctarum gentium in toto orbe fieret patria. Iam vero locorum salubritatem, caeli temperiem, aprica collium, opaca nemorum, tantam frugum et vitium olearumque fertilitatem, tam innoxios faltus, tot munifica silvarum genera, tot lacus, tot amnium fotiumque ubertatem, colonias tam frequentes, tam assiduam novarum urbium gratiam, tam clarum decus veterum oppidorum, virorum denique ingenia, mores acritus, linguaque et manu res gestas quireputet, nihil toto orbe terrarum commenoret, quod huic conferri, nedum praeferri queat. Phil. Cluv. Introd. Geogr. l. 3. c. 22. ex Plin. l. 3. c. 5. et 11. et seqq. In formam folii, secundum veteres, querni; ut Plin. qui non γεωμετρικῶς. sed ἁπλούςερον et magis γεωγραφικῶς, eius figuram expressit: de quae Rutil. Itin. l. 2.Italiam rerum dominam qui eingere visis,Et totam pariter cernere mente cupit.Inveniet quernae similem procedere fronti,Arctatam laterum conveniente sinu.Vel secundum recentiores crur is humani (cuius tibia mari obiacet Infero, sura Supero, pes universus Ionio abluitur pelago, calcaneus Epirum spectat, vola vel concavitas sinum facit Tarentinum, carnosiores partes prom. statuunt Zephyrium, Carcinum et Bruttium; digiti in Siciliam sunt conversi, genu in prom. est Populonio, coxendix et foemoris superiora late contingunt Alpes) inter Hadriat. et Tuscum mare, a iugis alpium, dorsoque Apennini porrecta, paulatim se attollens usque ad fretum Siculum. Et certe formam eius τριγωνον plurimi aiunt. Serv. Constat triae habere latera Italiam, superi maris, inferi, Alpium. Polyb. quoque l. 2. Τὸ χῆμα τῆς Ι᾿ταλίας, dicens esse τοιγωνοειδὲς, eius latera ita prorsus describit, ut Strabo l. 5. p. 209. Αἶα πουλυτενὴς Dion. dicitur, Rubicone fluv. a Gallia separata. Nic. Lloyd. Secundum Merulam partes eius sic disponi sblent, ut aliae sint Italiae priscae ac propriae, aliae Italiaenovae et accessoriae. Termini inter utramque fluvii Arnus et Rubicon: hic versus mare Hadriaticum, ille versus Ligusticum. Erat antiquitus sub variis Regibus, quorum celebriores Saturnus, Ianus, Euander, Latinus etc. Postea variae ibi viguêrunt Resp. donac tota sub Romanum redacta est imperium: quo ad interitum vergente, Gothi, Vandali, Heruli, Hunni, aliaeque barbarae gentes: Postea Franci, Normanni, Saraceni, Germani, Hispani aliique ibi sedem fixêre. Imo iam longe ante Gallorum ingens multitudo, trans Alpes profecta eam Italiae partem obsedit,quae inter Alpes et Apenninum ad Aesum usque flumen, prope Anconam porrecta est: Gallia hinc Romanis Italica: Item Gallia citerior et Cisalpina: Circum padana quo que ac Togata dicta. Et quamvis Iustinianus Imp. per Belisarium ac Narsetem, Duces fortissimos, pulsis maxima ex parte Barbaris, Exarcharum Italiae, cui Revenna sedes obtigit, instituit, mox tamen Longobardi, a Narsete, ut creditur, accersiti, Revennam occupârunt, novumque in Gallia Cisalpina regnum, cui Longobardiae hinc nomen, orsi iunt, quod per Annos 204. florens, non nisi â Car. Mag. demum sublatum est, A. C. 774. Possederant autem illi Cisalpina quidem proxima omhis; Inalpinarum autem terrarum parum, potiore eorum parte iam a Bavaris et Alemannis occupatâ: Transalpinum illis nihil, nisi quod Foro. Iuliensis Ducis in Stiriam et Carinthiam usque potentiam fuit diffusa. Longobardiae nomen postea, exstinctâ gentis Maiestate, eaqueve ad Francos translatâ, simul abolitum est, regnumque Italicum appellari coepit, non multo post Car. praedicti tempora. Praeter quod, exiguum licet, per Italiam mansit reliquum Imperii veteris Romani: idque ex parte ad Francos translatum, postquam Caestar dictus fuit Car. Mag. Calabriâ, Siciliâ et urbe Venetorum exceptis, Cuius dominium utile, cum aliqua dicundi iuris potestate, Pipini et Car. dono. ad Papas pervenit, summo principatu s. vi regendi, cum Caesareo nomine, ad Francorum reges delato. Unde Impp. etiam sequentes auctoritatem Caesaream illustribus Romae exemplis exercuisse, docent Historici. Post Lud. vero Lotharii fil. usque ad Othonem Mag. illa eviluit plane per Italiam; Nihilominus adhuc A. C. 904. quum Lambertus Widonis fil. dignitate isthac esset conspicuus, in Synodo Rom. curante Ioh. IX. Caefarea quaedam iura vetera consirmata sunt. Vide Baron. Ann. ad hunc Ann. Porro isthac tempestate, cum nemo Caesareo gaudebat titulo, urbis imperium, penes varios, Tusciae potissimum Marchiones eorumqueve clientes fuit; unde Luitpr. l. 2. c. 13. Theodora, inquit, scortum impudens, huius Alberici, qui nuper hominem exuit, avia (quod dictu nefandissimum) Romanaecivitatis non inviriliter Monarchiam obtinebat. Et paulo post: Filia eius Marozia ex Papas Sergio Ioh. P. nefario genuit adulterio, ex Alberto autem Marchione Albericum: qui nostro tempore Romanae urbis principatum usurpavit. Hinc Ioh. XII. Urbis Principem egit, tamquam a patse Alberico principatum adeptus. Vide Frodoard. ad A. C. 945. Interim amplissima illa bona, quae Pipini et Car. Mag. dono quondam ad Papas pervenisse diximus, sensim ad alios transferri coepêrunt, fuitque exigua admodum et misera Pontificum conditio, quando cum Germania dignitas Caesarea A. C. 964. (quo et Berengarius cum uxore captus, inque Bavariam missus. et Exstincto Ioh. P. Leo iterum Othonis auctoritate sedi Rom. restitutus est, postquam ab. A. C. 924. iam nomen illud Imperatorium Berengario I. sublato, in Occidente omni quasi evanuisset.) coaluit: nec Othonis Mag. dono pars illa Italiae; in qua inter alia Ducatus Spoletanus et Tusciae, iis denuo restituta est: salvâ tamen, sic tabulae hahent, nostrâ in omnibus dominatione, et illorum ad nostram partem et filii nostri subiectione. Proin tum temporis, intra imperii Caesarei limites omne Pagarum patrimonium remansit: Et hinc Onuphrius. satis constat, inquit, Ioh. XIII. qui Leoni VIII. successit, Greg. v. et Silvestrum II. Apostolicae sedi solâ Imperatorum auctoritate impositos fuisse, nullius cleri suffragiis expetitos. Mag. Othonis dein nepos Otho III. Pontificis territorium intra angustiores revocavit limites, priscis illis donationibus, quasi vitio factae essent, e medio sublatis; idque ex consilio Silvestri II. Conquestus enim, Papas ementito Constantini Mag. dono et Car. Calvi de re aliena prodigalitate, maximam partem Imperii Apostolatui suo iunxisse, ipsemet S. Petro per Silvestrum offert octo Comitatus: Pisaurum, Fanum, Senogalliam, Anconam, Fossabrum, Callium Hesium et Ausimum, ad incrementa ut Apostolatus, ita et Imperii. Qui Othoni III. successit, Henr. S. Alias tabulas A. C. 1014. refert Baron. in quibus repetita Othonis Mag. donatio, nisi quod additum sit, omnem illam terram, quae inter Narniam, Interamnem vel Spoletanum, ex regni nostri parte habuimus. Inter Henr. dein Nigrum et Leonem IX. conventum, A. C. 1053. ut Papa pro Episcopatu Bambergensi, aliisque Germanicis, Beneventum haberet. Subsequuta est Mathildae Comitissae, cuncti per Tusciam et Lombardiae confinia Principatûs, donatio; quod munus hodie κατ᾿ ἐζοχὴν S. Petri Patrimonium vulgo vocatur. Sed varia hîc controversa: Car. Sigon. l. 9. de Regno Ital. donatam affirmat ditionem Lombardiae et Tusciae: Leo Ostiensis l. 3. c. 48. narrat Liguriam et Tusciam in dono fuisse. Blond. dec. 2. l. 4. rem iterum aliter narrat. Ipse confitetur Baron. testamentum Mathildis, quod vivo Henr. Caes. A. C. 1097. conditum est, iam olim periisse. Imo seroadmodum in possessionem muneris illius Pontifices admissi sunt: proditque Urspergensis. Mortuâ Mathilde, directos ab Italia nuntios, ad Defunctae terr as amplissimas hereditario iure possidendas, Caesarem invitâsse: quod etiam sequenti Anno fecit Henr. V. sed postea Lotharius Caesar. pro sese et genero suo, cum Innoc. II. t ransegit A. C. 1133. Devenit post nescio quibus legibus ad Guelphum Ducem Henr. Superbi fratrem: Ac Frid. Caesar nequaquam passus est, in Pontificum ius opes tantas recidere. Vide Raderic. l. 2. c. 10. de Frid. Gunther. l. 9.Praeterea reditus, cunctis de finibus illis,Quos famosa prius possederat illa Mathildis,Pluribus mvasos Rex in sua iura retraxit.Inde recollectos et tamquam corpus in unum,Partibus ex multis quadam gravitate reductos,Concessit Catulo, etc.Et licet Hadrianus per legatos ssuos ab Imp. has terrasrepetiit, mansêretamen illae, post Guelphi Obitum, in eius possessione: praesertim accedente Alex. III. in 15. Annos et legitimum causae iudicium assensu: quo tempore inter utrumque Venetiis pax coaluit. Fil. quoque et successor Frid. Henr. Caesar, eandem ditionem tenuit, qui Phil. fratrem Tusciae et Terrae Mathildis Ducem creavit, Ursperg. et C. Sigon. l. 15. Verum hic fratre Defuncto, in gratiam Papae, possessioneillâ cessit, praeter Montem Flasconis. Nihilominus Otho IV. preater alia u Pontificibus occupatâ, etiam hanc, im missis militibus recuperavit. Donec a Frid. II. Mathildica Pontificibus reddita sunt, quae tamen non multo post, verso consilio, sibi et imperio iterum vindicavit. Quod urbes Italiae attinet, illae primum Hadriani, inde Alex. Pontif instinctu, factâ coniuratione, in libertatem sese asserere studuêrunt, bellis cum Frid. I. acerrime gestis; tandem tamen A. C. 1183. pace Constantiae factâ, urbibus ita aliquid indultum est, ut auctoritati Regiae simul cautum sit. Sed infelicior regni illius fortuna fuit, in defendendis finibus Italiae citerioris. Vexatâ enim Apuliâ Calabriaque a Saracenis pariter et Graecis, cum hos Normanni retudissent, ab ipso Caesare datae illis sedes sunt, in regni praesidium. At hi novo numero aucti Roberto Guiscardo Duce, et haec Imperii Occid. et alia, quae hactenus CPlitani iuris fuêrunt, excussâ omni Caesarum Pontificumque, quibus iam ante in illas terras aliquid iuris datum erat, reverentiâ, in suam ditionem redegêre: quibus initiis ortum regnum Neapolitanum. Hacratione regno Italico, quidquid in Calabriam usque inf. (inde enim Graecorum ditio incipiebat,) a Campaniae finibus protenditur, decessit: mansêrunt terrae illae nobilissimae in in Normannorum ditione, perpetuâ tamen imperii contradictione. Sic ab illa usque Othoniana occupatione, numquam fere interruptâserie, (necenim est, quod Crescentii, aut similis farinae hominum irritis et momentaneis conatibus possessionem fractam arbitreris) saltem ad ferale illud et perpetuo Reip. Germanicae lugendum Frid. II. fatum, vim imperii, per Italiae regnum et Romanas reliquias, penes Germaniae Reges fuisle, ostendit Nobiliss. Conringins tr. de finibus imperii, etc. Vide quoque Ioh. Barclaium in Pietas. Religionem quod attinet, Latini ritus in Italia hodie soli regnant, estque Romae sedes regis sacrorum. Urbes Episcopales supra 300. numerat; Ferrar. Regiones maxime insignes Italia plures habet; quarum nomina antiqua et recentia sunt haec: 1. Liguria, nunc Riviera di Genua. 2. Hetruria, nunc Toscana. 3. Umbria, nunc Ducato di Spoleto. 4. Latium, nunc Campagna di Roma. 5. Campania, nunc Terra di Lavore. 6. Lucania, nunc Basilicata. 7. Bruttia, nunc Calabria inf. Magna Graecia, nunc Calabria sup. 8. Salentiorum terra, nunc terra d'Otranto. 9. Apulia Peucetia, nunc Terra die Barri. 10. Apulia Daunia, nunc Puglia Piana. 11. Samnium, nunc Abruzzo. 12. Picenum, nunc Marca Anconitana. 13. Flaminia, nunc Romagna. 14. Aemilia, nunc Lombardia di qua dal Po. 15. Gallia Transpadana, nunc Lombardia di la dal Po. 16. Venetorum terra, nunc Marca Trevigiana. 17. Forum Iulii, nunc Friuli. 18. Histria, nunc Istria. Umbilicum totius Italiae in agro Reatino, Velinum lacum constituit Plin. ex Varronis sententia. Urbes hac tem pestate clarissimae sunt. Roma, Neapolis, Mediolanum, Venetiae, Genua, Bononia, Florentia, Verona, Brixia et Patavium:Baudr. Italia, regio Europae notissima, Italia vulgo ab incolis dicta, uti ab Hispanis, Italie Gallis, Welschland Germanis, Volka-zemia Polonis. Apennino monte in duas veluti partes dividitur. Regio est admodum fertilis et culta, et versus Sept. et Longobardiam mire rigua, innumerisque referta civitatibus. Sed notandum, omnes pene urbes Italiae sede Episcopali decoratas fuisse a Romanis Pontificibus, praesertim in Hetruria et in regno Neapolitano, ubi etiam tam frequentes sunt, ut plurimae iaceant in ruderibus, et earum Dioecesesnon extendantur ultra ipsas civitates. Quod si contigisset etiam in Gallia, Germania, et alibi, omnes urbes sede Episcopali donari, in solo Belgio essent quinquaginta civitates Episcopales ad minus; et sic datê ratione in ceteris Europae Occidentalis partibus. Idcirco Italia praestat tantum aliis regionibus. numero civitatum Episcopalium, non autem numero urbium. Eius maxima longitudo ab Augusta Praetoria ad prom. Herculeum, Capo di Spartivento, continet 720. mill. pass. latitudo autem maxima a Populonio ad Pontem Fellae est 280. mill. pass. Dividi autem potest in tres partes, nempe in Italiam Sept. quae alias Gallia Cisalpina, in Italiam Mer. quae alias proprie Italia, et in insulas Italiae. In Sept. parte Italiae sunt dominium Rei publicae Venetae, Stato di Venetia, Pedemontium cum annexis, sub Duce Sabaudiae, il Piemonte, dominium Rei publicae Genuensis s. Liguria, il Genovesato, s. Riviera die Genova, Ducatus Mediolanensis, Stato di Milano, et ditiones Principum Longobardiae, nempe Ducatus Mutinensis, Stato del Duca di Modena, Ducatus Parmensis, Stato del Duca di Parma, Ducatus Mantuanus et Montis Ferrati, Stato del Duca di Mantova, cum regiun culis Ducum Mirandulae et Guastallae, et aliquot aliis minoribus. In parte Mer. Italiae sunt ditio Pontificia, s. ditio Eccl. Stato della Chiesa, regnum Neapolitanum, Regne di Napoli, ditio magni Ducis Hetruriae s. Tuscia, Stato del gran Duca di Toscana, dominium Rei publicae Lucensis, il Luchese, Ducatus Massae, Ducatto di Massa, Principatus Plumbini, Prencipato di Piombino, et ditiuncula Rei publicae S. Marini, territorio di San Marino. Insulae autem Italiae sunt Sicilia, la Sicilia, Sardinia, La Sardegna, et Corsica, la Corsica, cum aliquot aliis minoribus. Dividitur autem Italia a Germania Alpibus ad Bor. uti ad Occas. a Gallia; ad Ort. autem habet mare Hadriaticum et mare Ionium, uti ad Mer. mare Siculum, mare Tyrrhenum, et mare Ligusticum. Regionis praestantiam praeter ea, quae in generesupra notata, commendaverit tritici copia, quam priscus iam Sophocles agnovit: Rei pecuariaebonitatem casei loquuntur Parmenses: vallis Oneliae, ager in Liguria maximo gaudet olei proventu: Ora Neapolitana et mons Vesuvius vini Graeci ferax est, nec minori se iactat laude vinum Falernum, etc. In Calabriae nonnullis locis etiam manna legitur. Tota scatet ignibus subterraneis, estque inter naturae miracula, quod in agro Aquaspartano commemorant, recentiores physici, reperiri in co mineras xyloticas et lignum quoddam fossile, nigri colris, striarum sed confusiorum et quasi confusarum varietate nucis aut pyri ligno aemulum: quod lithanthracis genus Becmanno videtur. Ut de aliis mineris et gemmis in Calabria, Tuscia, ac Lombardia nildicam. Tarantula quoque, phalangii genus in Apulia repertum atque o Taranto opp. nomen trahens, non minorem sui admirationem excitat, quod venenum eius nonnisi proportionato Musicae sono expelli potest. Interim Leumellina regio erucis in famis est, et ora maritima o portu Herculis Terracinam usque gravi acin salubri aere laborat, unde et loco Archaeopolis Civita Vecchia, aliam stationem classi Pontificiae seligendam, iam dudum suasêrunt medicinae periti. Italiam fusissime descripsit Vir doctissimus Phil. Cluv. p. 27. 29. et 41. libris quatuor. De laudibus eius vide Dion. Halic. l. 1. Plin. l. 3. c. 5. et 8. Solin. c. 8. Varron. l. 1. c. 2. Columell. l. 3. c. 8. Viturv. l. 1. c. 6. Strab. l. 5. et 6. Polyb. l. 2. Flor. l. 2. c. 6. Aelian. Var. Hist. l. 9. c. 16. Sidon. Faneg. Avit. Prop. l. 3. Eleg. 22. v. 28. Lucan. Civ. Bell. c. 2. v. 397. 435. 657. et 701. P. Mela l. 6. c. 4. Gabr. Barrium in opusculo integro de laudibus Italiae, aliosque auctores Morer. Dict. Hist. et Becmanno Hist. Orbis terr. laudatos. Optime autem omnium laudes eius canit Virg. Georg. l. 2. uti videre est in his: v. 136. et seqq.Sed neque Medorum silve, ditissima terra;Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,Laudibus Italiae certent: non Bactra, neque Indi,Totaque thuriferis, Panchaia pinguis arenis.Haec loca non tauri, spirantes naribus ignemInvertêre, satis immanis dentibus Hydri:Nec galeis densisque virûm seges horruit bastis:Sed gravidae fruges, et Baccbi Massicus humerImplevêre: tenent oleaeque, argentaque laeta.Hinc bellator equus campo sese ardûus infert,Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurusVictima; saepe tuo perfusi flumine sacroRomanos ad Templa Deûm duxêre triumphos.Hic ver assiduum, atque alienis mensibus astas:Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.At radidae tigres absunt, et saeva leonumSemina: nec miseros fallunt aconita legentes.Nec rapit immensos orbes per humum; neque tantoSquameus in spiram tractu se colligit anguis,Adde tot egregias urbes, operumque laborem,Tot congesta manu praeruptis oppida saxis;Fluminaque antiquos subrer labentia muros.An mare quod supra, memorem, quodque alluit infra?Anne lacus tantos? te Lari maxime, tequeFluctibus et fremita assurgens, Benace marino?An memorem portus, Lucrinoque addita claustra?Atque indignatum magnis siridoribus aequor,Iulia quâ ponto longe sonat unda refuso,Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis?Haec eadem argenti rivos, aerisque metallaOstendit venis, atque auro plurima fluxitHaec genus acre virûm, Marsos, pubemque Sabellam,Assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos,Extulit: haec Decios, Marios, magnosque Camillos,Scipiadas duros bello, et te, maxime Caesar,Qui nunc extremis Asiae iam victor in oris,Imbellem avertis Romanis arcibus Indum.Salve magna parens frugum, Saturnia tellus:Magna virûm: etc.Dicta fuit Italia primo, quod de regione circa Tiberim proprie intelligendum, Ianitula, a Iano, s. Noe, quem et Oenotrium vocatum aliquos prodidisse Cato scripsit, ob vini et farris, quorum in sacrificiis usus, inventionem: hincitem Oenotriae nomen ortum. Successit aliud nomen Camesena. Insequentibus temporibus Saturnia, a Saturno Rege Saleumbrona, Apinae, Taurina s. Vitulia, Hesperia, vel ab Hespero, Atlantem fratrem fugiente, vel ab Hespero stella: Ausoniae vocata est, ab Ausone: tandem Italia nomen accepit: vel ab Italo Rege Siculorum, vel a bobus, qui veterilinguâ Graecâ Itali dicti fuêre, auctoribus Varrone et Columellâ, praef. l. 5. de Re Rust. vide A. Gell. l. 11. c. 1. Hesych. Ι᾿ταλὸς, Ρ῾ωμαῖος, ταῦρος: vel ab Atte Lydo, quasi Attalia, ut est apud Fest. ubi consolendus Scalig. Bocharto vero Italia est Itaria, ab itar, quod pro pice occurrit in tractatu Talmudico Gittin, p. 69. quasi piceariam regionem dixeris, literis D. et R. maxime mutabilibus, ut Aldescus et Ardescus, etc. Res aperta fiet, si prius constet priscam Italiam nihil fuisse, quam Brutiorum agrum, et partem Lucaniae, quod ipsum voluit Steph. in quo legendum Α᾿ντίοχος δὲ τὴν Βρεττίαν φησὶ κληςθῆναι Ι᾿ταλίαν. Iam vero Brutiam a pice dictam supra probavimus. Pop. Itali: ingeniosi, sed nimium vindictae cupidi. Virg. Aen. l. 3. v. 185.Et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.Idem l. 7. v. 643. l. 8. v. 320. 331. 332. l. 9. v. 698. et l. 11. v. 420. et 592.Tros Italusve mihi pariter det sanguine poenas.Horum lingua hodierna Latinae propago est, sed a Gotthis, Hunnis, Vandalis, Longobardis corrupta. In Tuscia elegantissima censetur: notatumque est, Florentinos gutture, Venetos palato, Neapolitanos dentibus, Genuenses vero labiis loqui. Adi. Italicu: ut Italica mensa Prov. de mansa lauta.Regiones Italiae, quae mare et Alpes attingunt:Insubria. Gallia Subalpina. Liguria. Hetruria. Latium. Campania. Picentes. Lucania. Brutii. Magna Graecia. Salentini. Apulia Peucetia. Apulia Danunia. Aprutium. Picenum. Senones. Aemilia. Venetia. Carni. Histria. Interiores. Hirpini. Samnium. Sabini. Umbria. Italiae Principes. Rex Hisp. sub quo regnum Neapolitanum, Sicilia, Sardinia. Ducatus Madiolensis, Marchionatus Finarii in LIguria, et aliquot arces in ora Thusciae. Pontifex Rom. sub quo ditio Pontificia, in qua sunt hae provinciae, Campania Romana, Sabina, provincia Patrimonii S. Petri, Umbria, Marchia Anconitana, Ducatus Castrensis, Territoria Orivetanum, Perusinum, et Civitatis Castelli, Ducatus Urbini, Romandiola, Bononiensis ager, et Ducatus Ferrariensis. Veneti, s. Resp. Veneta, sub qua Istria, Foro-Iulium, Marchia Tarvisina cum annexis, Ducatus Venetus, et territoria Patavinun. Rhodiginum, Vicentinum, Veronense, Brixianum, Bergomense, et Cremense. Dux Sabaudiae, sub quo Principatus Pedemontanus cum annexis, Comitatus Nicaeae, Marchionatus Salutiarum, dominium Vercellense, Ducatu Angustanus, Comitatus Astensis, et minor pars Ducatûs Montis-Ferrati. Magnus Dux Hetruriae e gente Medicae, sub quo maior pars Hetruriae, nempe ditiones Florentina, Pisana, et Senensis, cum Petiliano et Apua, et aliquâ parte Romandiolae et Vallis Magrae; atque ins. Gorgona, Igilium, Gianutum, Mons Christi, et aliae minores in mari Tyrrheno, uti Argous portus in Ilua ins. Genuenses s. Resp. Genuensis, sub qua utraque ora Ligustica, Corsica ins. et Capraria ins. Dux Mantuanus e gente Gonzaga, sub quo Ducatus Mantuanus et maior pars Ducatûs Montis Ferrati. Dux Mutinensis e gente Estensi, sub quo Ducatus Mutinensis et Rhegiensis, Principatus Cardipensis et Corregiensis, cum Friniana et maiori parte Carferonianae. Dux Parmensis e gente Farnesia, sub quo Ducatus Parmensis et Placentinus, ditio Bussetana, et Principatus Vallis Tari pro maiori parte. Lucenses s. Resp. Lucensis, sub qua dit. Lucensis in Hetruria. Dux Massae e gente Cibo, sub quo Ducatus Massae et Principatus Carrariae in Hetruria. Sed eius ditio est parvi circuitûs, uti et sequentes ditiones. Dux Mirandulanus e gente Pica, sub quo Ducatus Mirandulae et Comitatus Concordiae. Dux Guastallae, e gente Gonzaga, sub quo Ducatus Guastallae, cum Luzara Suzara. Dux Sabulonetae, nunc e gente Guzmana, sub quo Ducatus Sabulonetae, sub cliente;a Regis Hisp. Princeps Castilionis e gente Gonzaga, sub quo Principatus Castilionis Stiveriarum. Princeps Sulpurini e gente Gonzaga, sub quo Principatus Sulpurini. Princeps Monoeci e gente Grimalda, sub quo Principatus Monoeci in ora Liguriae, sub clientela Regis Gall. Princeps Masserani e gente Ferraria Flisca, sub quo Principatus Masserani et Marchionatus Crepacorii. Princeps Plumbini e gente Ludovisia, sub quo Principatus Plumbini et Ilua ins. sub clientale tamen Hispanorum. Comes Novellariae e gente Gonzaga, sub quo Comitatus Novellariae. Resp. S. Marini, sub qua tantum territorium S. Marini, inter Romandiolam et Ducatum Urbini. Marchio Fosdinovi e gente Malaspina, sub quo Marchionatus Fosdinovi in valle Magrae. Marchio Montensis e Montensium fam. sub quo Marchionatus Montis Sanctae Mariae, inter Ducatum Urbini et ditionem Florentinam insertus. Marchio Spigni e gente Carreta, sub quo Marchionatus Spigni, versus montem in Ferratum et ad redices Apennini. Notandum est, etiam Imp. possidere in Italia Aquileiamet Comitatum Goritiae in Foroiuliensi provincia. cum Tergeste, Pedena, et Pismo in Istria. Regi Galliae subest etiam Pinarolium, urbspermunita Pedemontii, cum territorio adiacente. His adnumerari potest Ep. Tridentinus, cui subest ditto Tridentina ad radices Alpium, quamquam a quiibusdam ponatur in Germania, quod Imperii Princeps sit, et sub clientela Comitum Tirolis. Habent etiam Helvetii in Italia quatuor Praefecturas Italicas dictas, nempe Luganensem, Locarnensem, Mendrifianam et Madianam, quae antea parteserantDucatûs Mediolanensis, et ipsis subsunt ab A. C. 1512.Italiae urbes praecipuae:Acheruntia, Acerenza, in regno Neapolitano. Aesis, lesi, in ditione Pontificia. Agrigentum, Gergenti, in Sicilia. Aiacium, Aiazzo, in Corsica. Albingaunum, Albenga, in ditione Genuensi. Aletium, Lecce, in regno Neapolitano. Alexandria, Alessandria, in Ducatu Mediolanensi. Amalphis, Amalsi, in regno Neapolitano. Ancona, Ancona, in ditione Pontificia. Anxanum, Lanciano, in regno Neapolitano. Aquila, l'Aquila, ibid. Aquilea; Aquileia, in Foro Iulio, sub Austriacis. Arborea, Oristagni, in Sardinia. Argous Portus, Porto Ferraio, in Hetruria. Ariminum, Rimini, in ditione Pontificia. Asculum Picenum, Ascoli, ibid. Asta, Aste, in Pedemontio. Auximum. Osimo, in ditione Pontificia. Barium, Bari, in regno Neapolitano. Barulum, Barleta, ibid. Bastia, Bastia, in Corsica. Beneventum, Bevevento, in regno Neapolitano et sub dominio Rom. Pontisicis. Bergomum, Berganio, in ditione Veneta. Befidianum, Bisignano, in regno Neapolitano. Bonitacium, Bonifacio, in Corsica, Bononia, Bologna, in ditione Pontificia. Brixia, Brescia, in ditione Veneta. Brundusium, Brindisi, in regno Neapolitano. Caieta, Gaeta, ibid. Caiaris, Cagliari, in Sardinia. Camerinum, Camerino, in ditione Pontificia. Cantazara, Cantazaro, in regno Neapolitano. Capua, Capoa, ibid. Casale, Casale, in Ducatu Montis-Ferrati. Catana, Catania, in Sicilia. Centumellae, Civita Vecchia, in ditione Pontificia. Cesena, Cesena, ibid. Compsa, Conza, in regno Neapolitano. Comum, Como, in Ducatu Mediolanensi. Cosentia, Cosenza, in regno Neapolitano. Crema, Crema, in ditione Veneta. Cremona, Cremona, in Ducatu Mediolanensi. Dertona, Tortona, ibid. Drepanum, Trapani, in Sicilia. Eporedia, Yurea, in Pedemontio. Eugubium, Gubio, in ditione Pontisicia. Fanum, Fano, ibid. Faventia, Faenza, ibid. Ferraria, Ferrara, ibid. Firmum, Ferme, ibid Florentia, Fiorenza, in Hertruris. Forum Livii, Forli, in ditione Pontificia. Fulginium, Foligni, ibid. Gallipolis, Gallipoli. in regno Neapolitano. Genua, Goritia, in ditione Genuensi. Goritia, Goritia, in Foro-Iulio, sub Austriacis. Gravina, Gravina, in regno Neapolitano. Hydruntum, Otranto, ibid. Imola, Imola, in ditione Pontificia. Interamna, Terni, ibid. Iustinopolis, Capo d'Istria, in ditione Veneta. Lauretum, Loreto, in ditione Pontificia. Laus Pompeia, Lodi, in Ducatu Mediolanensi. Liburaus, Livorno, in Hertruria. Lucca, Lucca, ibid. sed sui iuris. Macerata, Macerata, ditionis Pontificiae. Manfredonia, Manfredonia, in regno Neapolitano. Mantua, Mantova, in Ducatu Mantuano. Mateola, Matera, in regno Neapolitano. Mazara, Mazara, in Sicilia. Mediolanum,Milano, in Ducatu Mediolanensi. Messana, Messina, in Sicilia. Mons Regalis, Monreale, ibid. Mons Regalis, Mondovi, in Pedemontio. Mortaria, Mortara, in Ducatu Mediolanensi. Mutina, Modena, in ditione Mutinensi. Narnia, Narni, in ditione Pontificia. Neapolis, Napoli, in regno Neapolitano. Nicaea, Nizza, in ditione Sabaudica. Nola. Nola, in regno Neapolitano. Novaria, Navara, in Ducatu Mediolanensi. Nuceria Paganica, Nocera, in regao Neapolitano.Orivetnm, Orvieto, in ditione Pontisicia. Padua, Padova, in ditione Veneta. Palma, Palma nouva, ibid. Panormus, Palma nouva, ibid. Parma, Parma, in ditione Parmensi. Perusia, Perugia, in ditione Pontificia. Petina, Pedena, in Istria, sed iuris Austriaci. Pinarolium, Pinerol, in Pedemontio, sed iuris Gallci. Pinna, Civita di Pinna, in regno Neapolitano. Pisae, Pisa, in Hetruria. Pisaurum, Pesaro, in ditione Pontificia. Piscaria, Peschiera, in ditione Veneta. Pistoria, Pistoia, in Hertruria. Placentiae. Piacenxa, in ditione Parmensi. Pola, Pola, in ditione Veneta. Praeneste, Palestrina, in ditione Pontificia. Ravenna, Ravenna, ibid. Reate, Rieti, ibid Regium, Regi, in regno Neapolitano. Rhegium Lepidi. Reggio, in ditione Mutinensi. Roma, Roma, in ditione Pontificia. Rossanum, Rossano, in regno Neapolitano. Salernum, Salerno, ibid. Salutiae, Saluzzo, in ditione Sabaudica. Sancta Severina, S. Severina, in regno Neapolitano. Sassaris, Sassari, in Sardinia. Savona, Savona, in ditione Genuensi. Senae, Siena, in Hetruria. Senogallia, Senigaglia, in ditione Pontificia. Serezana, Sarzana, in ditione Genuensi. Spoletum, Spoleto, in ditione Pontificia. Surrentum, Sorrento, in regno Neapolitano. Syracusae, Saragossa, in Sicilia. Tarentum, Taranto, in regno Neapolitano. Tarvisium, Trevigi, in ditione Veneta. Taurinum, Torino, in Pedemontio. Tergeste, Trieste, in Istria, sed iuris Austriaci. Terracina, Terracina, in ditione Pontificia. Theate, Chieti, in regno Neapolitano. Ticinum, Pavia, in Ducatu Mediolanensi. Tifernum Tiberinum, Citta di Castello, in ditione Pontificia. Tranum, Trani, in regno Neapolitano. Tridentum, Trento, in ditione cogn. Tropea, Tropea, in regno Neapolitano. Tudertum, Todi, in ditione Pontificia. Tybur, Tivoli, ibid. Vilitrae, Veletri, ibid. Venetiae, Venetia, in ditione Veneta. Vercellae, verona, in Pedemontio. Verona, Verona,in ditione Veneta. Vicentia, Vicenza, ibid. Viterbum, Viterbo, in ditione Pontificia. Volaterrae, Volterra, in Hetruria. Urbinum, Urbino, in ditione Pontificia. Utinum, Udine, in ditione Veneta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.